[290] EPISTOLA XC.

P. PAULUS VENETUS

D. DANIELI HEINSIO

V. CL. S.

Reverende Domine;

Fuit proculdubio Apostolorum Iohannis & Pauli sententia, quam in tua homilia enarrasti, eamque orthodoxam esse soli non credunt, qui caecitate mentis damnati sunt; nam ut Divinae gratiae, & adoptionis soli electi participes sunt, ita quae sit ejus vis & efficacitas soli cognoscere possunt. Non enim Mundus, aut caro, vel nycticorax lucem ferre valent, quibus denegata est ea oculorum acies, qua lux perspici potest. Meo judicio nedum fides divinum beneficium est, verum & recta de ea, ac de illius causis, & effectibus existimatio mundanis sapientibus est denegata. Vos felices, quibus caelitus divina mysteria detecta sunt. Christiana ista Synodus Apostolicam sententiam a carnali discrevit, & hac damnata illam pie amplexa est. Et prudenter amplissimi Ordines adversarios vestros linguam coërcere jusserunt, defuncti munere, quod principis proprium est in Ecclesia. Quod vero illi hostibus se adjunxerint nihil mirum. Errores invicem maxime pugnantes & extremum dissidentes, facilius inter se conveniunt, quam cum media veritate. Ego summa alacritate literas tuas Kal. Ian. his de rebus recepi, & legi, quem Divinarum rerum scientem ex homiliae lectione cognovi, & intelligentem humanarum ex aliis, quae circumferuntur scriptis politicis adverti. Te diu incolumem servari maxime exopto idque a DEO, & Patre precibus exorare nunquam cessabo. Venetiis IV. Kal. Iun. MDCXXX.